- MANDATOR
- MANDATORapud Anastasium in Hadriano II. Luithprandum in Legat. Theophanem in Iustiniano, Alios: Officium Palatinum est, in aula Imperatorum Constantinopolitanorum: ubi Mandatores dicebantur, qui Imperatorum iussa et mandata expedite deferebant, οἱ ταῖς βασιλικαῖς τάξεσι ταχύτατα διακονούμενοι, ut habetur in Glossis Βασιλικῶν Labbeanis. Apud Leonem in Tacticis, Constitut. 4. §. 16. Militare officium est, de quo vide eod. c. §. 6. 35. 49. et c. 7. etc. Hinc Πρωτομανδάτωρ, seu Primus Mandator, apud Anastasium in VIII. Syn act. 5. ubi Primus MandatorExcubitorum, Primus Mandator Icanatorum, etc. de qua dignitate vide Scylitzem p. 541. 620. et Leonem Grammaticum p. 498. Sed et eiusdem nominis et muneris Officiales habebant Castellani Reges, de quibus in LL. alfonsinis, apud Car du Fresne. At Mandatum, in Ecclesia Romana, dicitur ablutio pedum, quae fit in cena Domini, Chorô cantante illud Christi, Mandatum novum do vobis: quae ceremonia quomodo soleat peragi, vide apud Udalricum Consuetud. Cluniac. l. 1. c. 12. aliosque Auctores laudatos Car. du Fresne in Glossar. ubi Mandatum; quôvis Sabbatô septimanae imperari, in Regula S. Benedicti c. 35. et varia, de Mandato quotiaiano, quod a Monachis peragitur, a Capite ieiunii, usque ad Kalendas Novembris, post cenam: de Mandato trium pauperum, per singulos dies cum eleemosynâ in Quadragesima fieri solito, et de Mandato pauperum, quod agitur inter paupercs, Sabbato ante Palmas, addit. Apud Eundem. Mandatum quoque domus hospitum est, in Monasteriis, quod hospitum advenientium pedes lavarentur, ex Chronico Lobiensi, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.